Annus
2 0 2 0


MORBVS AN BELLVM?

De re Brasiliensi

Bolsonaro.jpg

Morbus coronarius omnes nationes regionesque haut aeque contigit: quod enim malum continens Americanum borea et austro deleuit, illud in Boreoamericanos ciues taetrius fuit sicut in Austroamericanos, quorum damnationi maximae Brasiliensibus fuit. Quod ille praeses Bolsonaro non seuere dimicauit: is nam primarius minister non morbum ipsum sed eius oppositores oppugnauit atque contra senatus consilia cuiuscuius generis tabernas, nulla prope clausura interposita, praesto aperuit.

Qua de causa mortuorum numerus adeo auctus est, ut centum milium apicem attingeret: bella multa tantam molem non necauerunt hominum. Rei argentariae casus tamen in pauperibus regionibus magnae curae omnibus est, quodpropter praesidis sententiam multos comprobant.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae