Annus
2 0 2 0


CIBVS PESTILENS

Decretum nouum Mexicanum

Cibus.jpg

Ciuium pinguitudo totius orbis nationibus magnae curae est: quarum primae Ciuitates Coniunctae Americae atque nonnullae Europaeorum respublicae sunt, attamen non illarum tantum est morbus. In "Oaxaca" Mexicana prouincia magna opimitas multos attingit ciues: tertia enim pars ciuium pinguitudine nimia adficitur atque in hac regione peius res habetur.

Qua de causa magistratus Mexicani decretum nouum conscripserunt: Oaxacani pueri nullum insalubre cibum ex nunc emere poterunt, ne alimentorum insalubritas in morbum conuertatur. Dulces potiones magno exprobrio summe indicantur atque in opimitate augenda pessimae accusae insimulantur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae