Annus
2 0 2 0


INCENDIVM PVNICVM

Ciuium excidium

Berytos.jpg

Poenorum ciuitas capitalis Berytus Martis die flammis summe adfecta est: in portum Punicum enim Dacica nauis "Rhosus" incendiariam materiem anno MMXIII gerebat atque ibi septem annos adhuc permansit; die tamen superiore incensa deflagrauit nullaque incendiariae rei ex ante fuit tutela. Incendium pro certo dolo perpetratur atque effecit ut multi mortem obierint: ciuium CL saltem perierunt atque milia V offenduntur. Quisnam materiei uim incendiariam excitauit nescitur.

Quod tamen ciuium tutela minime apud ciuium ipsorum sententiam spectata est, illi iram multam commonstrantes ad fora descendere iratissimi: magistratuum cura ciuium in tanto enim periculo nulla fuisse uidetur. Sodalitates praeterea omnium nationum, sicut illa "Venia Uniuersalis" atque "Nationum Societas", rem omnem perscrutatum iri pollicitae sunt atque inquisitiones inceperunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae