Annus
2 0 2 0


DECRETVM DE RETI

Consulare edictum efficitur

tiktok.jpg

Sinensis prima pars atque Boreoamericanus praeses Trump non bene iamdiu inter se habent atque bellum tributarium inceperunt hostes: ipse praeses Trump mercibus Sinensibus summa impensa uectigalia imposuit factionique consulari multationes innumeras de re Hongkongensi.

Qui tamen in tanto bello senatusconsultum ultimum promulgauit: is uero consul Boreoamericanus rete sociale Sinesibus inuentum "TikTok" a Boreoamericanis computatoribus omnibus delebit atque retem ipsam igni et aqua ciuibus interdicet. Ne nam retis ipsa Americana secreta carpat ille praeses maxime timere praedicit; quoius attamen retis principes publicationem abnegauerunt. Sicut ille diurnarius Iacobus Claiton conscripsit, quam potestatem praeses Trump maxime metuit, haec illius retis Sinensis est, quae igitur Sinensibus perfecta est atque Boreoamericanarum retium potestatem laedere potest; qua de causa et Indica administratio illud "TikTok" ciuibus uetauit.

Edicti praescriptio tandem ex nunc uiget, quae milionum LXXX Americanorum personas adumbrabit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae