Annus
2 0 2 0


CENSOR TVRCVS

De interretia uituperanda

retesociale.jpg

Turcorum consul Erdogan consilium suum nouum in deliberatiua oratione senatui exposuit: noua lex enim de retibus socialibus scribetur, quae ciuium libertatem in sententiis scribendis aliorumue legendis coartabit. Qui consul Erdogan saepius sententiam suam de retibus illis praedixit: contra morem enim eae consulari sententia dicuntur atque morum corrumptionem secum afferunt.

Personarum interretialium numerus magnopere adeo imminuetur ut prope personae omnes adumbrabuntur, ne res nouae gignantur: nam per retes sociales res nouas ante actas saepe seditiosi adiuuabant ac consulis potestas hac lege, quae de facto dictatoria uidetur, ex ante seditiones anget. Sodalitates tamen ad iura humana tuenda rem magna ui exprobrarunt quoniam ciuium libertatem praecipue reuincire decretum regium uidetur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae