Annus
2 0 2 0


LEX IVDAEORVM

Senatusconsultum de homophilia

omosex.jpg

Pars Iudaeorum progressiua, quae in re publica mixta cum conseruatiua magistratuum gregi interest, legem nouam edicere conatur: apud propinqui Orientis loca enim homophiliam sapientes morbum nominant atque curandum esse hunc morbum existimant; menti nam medici ibi in homophilia medenda multos adiuuare putantur quidamque cum homophilus aestimetur eis committitur. Factionis progressiuae magistratus morem et legem abrogare student, quorum consilium a conseruatiuis inimicis aspernitur: mendendorum homophilorum mos enim inhumanus est, quod tamen non omnibus notum est. Immo uero his in locis prima ciuitatum Israel est, quae legem nouam ferre nititur. Iter attamen et in Iudaeorum senatu longum uidetur, quod suffragium faustum bis adipisci desideratur ac senatoria uoluntas contrarie in partibus exhibetur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae