Annus
2 0 2 0


NECATOR INVENTVS

De Nazistae ultimi iudicio

Dey.jpg

Nazistarum interfectores, sicut omnibus notum est, Adolfo Hitler dictatore Iudaeos multaque alia genera hominum necauerunt: qui tamen adhuc supplicium summum saltemue longinqua uincula effugerunt, nunc senectute cum peresi, tum memoria male tenentes innoxii prope iudicantur, quod nec alteram poenam sibi excipient.

Satellites item, non modo sicarii ipsi Nazistarum aliquando comprehenduntur minimumque poena digni iudicantur: Brunus Dey XCIII annos natus uigiliarum gregi intererat atque mala suppliciaque indigna in Polonos ciues atque in Iudaeos ibi habitantes ille ipse conspexit; milium V mortem sine cunctatione adiuuit nisi perpetrauerit ipse. Qui tamen annorum II poenam excepit, quod senex atque sceleribus suis exesus est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae