Annus
2 0 2 0


LARGITIO DE AERE

De Gretae dono

pecuniarecusata.jpg

Suetica puella Greta Thunberg annos XVII nata inter notissimos in toto orbe omnibus numeratur: quae uero ab anno MMXVII aeris permutationem maxime curat atque multos ad totius orbis fora commouit. Praemiis multis, quorum etiam praemium Nobel est, digna existimatur atque praemio Gulberkiano Lusitano anno MCMLVI instituto propterea hodie dignatur ac dollarorum milione honestatur; ipsa tamen Greta Thunberg praemii pecuniam se donaturam pronuntiat et cui pecunia sit futura interrogantibus patuit: "Qui orbis terrarum rem praecipue curant quique aeris permutationem nisu suo placarunt, eos ipsa pecunia mea adiuuabo".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae