Annus
2 0 2 0


CATHEDRALIS INCENSA

Nova calamitas in Templo Catholico Francogallico

nantes.jpg

Die Saturni mane Portu Namnetum qui oppidum est Ligeris Atlantici, flammae ortae sunt in cathedrale Sancti Petri et Pauli, artis Gothicae monumento, insigni templo Catholicorum. Mox centum siphonarii supervenerunt ut incendium coercerent. Inquisitores investigare coeperunt de re, tamen in incerto est utrum studiosus ignem subiciendi an territor machinator sceleris fuerit. Nulla autem dubitatio est quin incendium dolose admotum sit. Nam tre fomites dirumpentes in cinere inventi sunt: primus sub organo, secundus ad dexteram alae partem, tertia ad sinistram. Timor est ne flammae magnum organum ligneum saeculi XVII plane deleverint et suggestus casurus videtur. Quidam voluntarius comprehensus est et postea dimissus, cui mandatum erat die Veneris ut portam obseraret.

Facinus eo tristius est quo iam anno MCMLXII Templum Primarium urbis incensum erat, servato tunc pretioso organo. Praeses Francogallicus Macron scripsit in pagina breviloquenti (Twitter): “Post Nostram Dominam alterum magnificum opus ardet.”

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae