Annus
2 0 2 0


NEQVE NVMMVS

De re aduersa Italica

pecunia.jpg

Morbus coronarius summo damno multis ciuitatibus Europaeis fuit, quarum primae Italia atque Hispania sunt: ibi uiri coronarii uis maxima fuit atque rem argentariam maxime adfecit. Societati Europaeae nationum paupeiorum res magnopere curanda est. Qua de causa Minister Primarius Italicus Ioseph Conte, Praeses Angela Merkel, Praeses Macron Francogallicus, Praeses Sanchez atque Von der Leyen Praeses Consilii Europaei una conuenerunt, ut de re Italica Hibericaque diceretur. Quod tamen concilium modo rem enodem minime effecit: "frugales" nationes, ut ita dicamus, pecuniam praebere omnino recusarunt; quae attamen et Germanicae et Francogallicae reipublicae non modo pauperioribus praebenda est. Is Minister Conte Italicus Batauicum consulem de re accusauit: qui enim Rutte primus inter pares auxilium omnibus denegauit, is fortasse Europaeorum ius atque ciuitatem praeter sibi aspernit. Rector Aerarii Europaei La Garde animos tamen placauit atque ad rerum ponderationem etsi longinquam exhortatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae