Annus
2 0 2 0


FVRTVM RVSSICVM

De impetu electronico

Vaccinus.jpg

Oxoniensis Officina Publicae Saluti remedium uaccinum contra morbum coronarium demum inuenisse uidetur: emaxina enim nonnulla in corporibus humanis exacta sunt, quorum exitum optimum est. Virus coronarium nam nonnulla uarietate adhuc genitum est sed Officina Oxoniensis contra uulgariora medicamen comparauit, quod optimum est obtentu. Exploratores Britannici ad Interretem tuendam tamen latrocinium detexisse praedicunt: "Fures interretiales Sarmatici ad rem commissi medellae morbi formulam furare conati sunt, quorum nisus non peruestigatiobus ostiterunt". Ignotum attamen est utrum rem furati sint an non fures. Legatus Sarmaticus Demetrius Peskov rem omnino abnegauit atque Russicam administrationem tota re expediit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae