Annus
2 0 2 0


NVLLA ABSOLVTIO

Pecunia recusata

weinstein.jpg

Illius Weinstein crimina stupraque muliebria iam ab anno patefacta sunt atque ad discrimen uocatur noxius: qui reus est delictorum seueriorum, ad poenam summam in Ciuitatum Coniunctarum carceribus detinebitur annos uiginti. Weinstein dominus gregis Hollywoodianus tamen pecuniae magno pretio mulieres uiolatas exsarcire studet atque milionibus fere XX dollarorum absolutionem adipisci conatur. At praetor Boreoamericanus pecuniam omnino reiecit respuitque mulieribus: "Ille Weinstein enim in uinculis annos uiginti exiget" dixit praetor, cuius nomen reperiri non potest. Poenam tandem summam apud Boreoamericanos domino praeclaro sine absolutione tribuit iudex.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae