Annus
2 0 2 0


MORBI CORONARII VIS

Virus et nunc pollens est

sepulcreta.jpg

Congregatio Sanifera Uniuersalis de contagione coronaria, quae longo a tempore totum orbem adficit, gradus suos minime retinuit atque uim suam morbidam ubique propagat: milia CXX hoc uno die morbo ex nouo corrumpuntur. Diebus superioribus tamen milia CC hominum cotidie noua contagione adflictabantur, quorum LX milia in Ciuitatibus Coniunctis ex hodie laborant. In illa Boreoamerica perisse omnino milia centum atque dimidium saltem existimantur atque morbo adfecti esse milionum tres examinantur. Quod uirus in toto orbe milia DC necauisse a sapientibus dicitur et uim ubique dispergit: Catalunensibus enim ciuibus uirus iterum robur ostendit suam, quorum milia V morbo inficiuntur; ad clausuram uniuersalem denuo terrarum orbs et prouincia praecipitat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae