Annus
2 0 2 0


PROELIA SERVIA

Servii adversus rem publicam reclamant

Servia.jpg

Singiduni, in Serviae capite, concursus ante sedem senatus inter reclamantes in rei publicae gubernationem infestos et vigiles publicos factus est.

Incepit recusatio postquam Praeses Alexander Vucic coram diurnariis nuntiavit imminutionem libertatis in urbe Singiduno ut incrementum contagionis et mortuorum ob virus coronarium coerceretur. Vetitam esse nocturnam domuegressionem postero fine hebdomadae simulque prohibitum conventum gregis maioris numero quam quinque et domi et in aperto loco.

Publicus coetus mutatus est in multitudinem magna vi reclamantem adversus administrationem et rei publicae praesidem, cum ipse accusaretur quod periculum de publica valetudine male gessisset, re politica imperiosa adhibita, libertate instrumentis communicationis adempta.

Dux biocolytarum Bladimirus Repic declaravit opus fuisse vi repellere recusantes ut vigiles publici servarentur, qui fustibus et gasio lacrimogeno magna copia usi sunt. Decades rebellium et biocolytarum sauciati sunt, viginti tres seditiosi comprehensi. Multa nocte seditio desiit, sed civium intensio in media urbe permansit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae