Annus
2 0 2 0


SEPVLCRETVM AFRICVM

Militum nex in campo

Volta.jpg

In occidentali Africo continenti Alti Voltae respublica in bello terroristico Islamico inter primas fuit, quae iam ab anno MMXVI Ciuitatis Islamicae impetus fortiter copiis repulit. Cuius milites tamen magna copia in bello perierunt atque, cum comprehenderentur, saeue trucidabantur: hoc enim nefastum in campo Djibo euenit, ubi militum bis centum post iudicia saeuissima suppliciaque caedes perpetratur; a jihadistis interfecti et in agro a ciuibus sepulti sunt. Illius Iurium Humanorum Societatis (HWR) magistratus rem omnem patefecerunt, qui magnas Islamici Terroris minas exposuerunt in Africa atque scrutinia futura in illo agro inquisitionesque de interfectoribus factum iri polliciti sunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae