Annus
2 0 2 0


ENNIVS BIS PERIIT

De musici obitu

ennio.jpg

Optimus ille Italorum musicorum Ennius Morricone, annos XCI natus, hodie sole exoriente in Romano nosocomio periit. Eius crus enim diebus superioribus rupta est atque ultimum Ennii fuit iter. Qui Arpinas omnium optimus huius saeculi musicus Italicus existimatur ac praemia excelsa excepit: bis enim praemio Oscariano dignus fuit et honorum cursu et pelliculae Tarentinianae musicae merito. Ille tamen Ennius pelliculis domini gregis Sergii Leone notissimis musica innumera excerpta praescripsit et classica excerpta centum composuit, quae gloria eum exornauerunt. Iusta atque ultimam salutationem ipso hoc die familiares celebrant, quorum et optimus gregis dominus familiarisque Iosephus Tornatore ibi fuit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae