DEFLAGRATIO PERSICANosocomium deletum est
Apud Persarum caput Teheran deflagratio magna in "Sina Athar" nosocomio euenit: aediles protine ad locum inquisitum peruenerunt atque gasii incendium factum esse praedixerunt. Qui tamen ciues XX in re aduersa perisse existimantur ac de futuris nuntiis nefasta pronosticantur: illi enim in chirurgiae cubiculis aut amputati aut hospites erant inque nosocomii insulis flammis deuorantur. Quorum numerum auctum iri iam pronuntiauerunt, quoi gregi et medici intersunt: XXV nam in nosocomii cubiculis negotia sua agebant et nullo modo eos inuenire licuit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|