COPIA AVGETVRFacultas mouendi uiatoribus redditur
In coronarii morbi summa tempestate nationum fines prope omnium concluduntur ne ui morbida adficiantur. Quoi tamen clausurae Societatis Europaeae magistratus finem partim fecerunt: XV enim nationum ciuibus Europae termini aperiuntur, quarum Sina, Australia, Iaponia Canadaque maximae sunt. Re attamen aduersa non praetereunte, Russici et Boreoamericani Brasiliensesque nondum pede conculcare terram Europaeam possunt, quibus malum coronarium summa ui saeuit. In dies nam magis magisque res Brasiliensis ruit atque intra fines Boreoamericanos milia XL uno die morbo adficiuntur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|