Annus
2 0 2 0


LAZARVS RESVRREXIT

De Malawiani praesidis reditu

malawi.jpg

Comitia Malawiana superioris anni iam uitiorum criminabantur: Petrus Mutharika candidatus in electionibus primus fuit, qui tamen haud lege sed falso suffragio princeps creatus est. Tribunal summum reipublicae Malawianae hoc Februario tandem criminis nomine comitia abrogauit atque praesidi iusto Malawiano solium dedidit.

Quibus iudiciis exactis, Lazarus Chakwera praeses nouus legitimusque Malawianus factus est, qui nomine suo omen perspexit: "Sicut in Euangelio (Joannes 11, 1 et ss.) ipse inferis exiui ac ad caelum reddidi! Non factionis meae, sed omnium iussu populi praeses sum"; idcirco iure iurando prolato post annum iustitia consul factus est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae