Annus
2 0 2 0


ACCVSATIO CIMBRICA

Paludan factiosus arguitur

Paludan.jpg

Conseruatiuus factiosus candidatus Paludan in Chersoneso Cimbrico odii ethnici pelliculam publicauit, quae contra Islamicos odium fouet: ille Paludan hac causa maxime in senatu exprobratus est atque in basilica iudicabitur. Qui enim ad contemptum interratiale exhortatur, is apud Cimbros inimicus publicus est. Probri maximi is accusatus est, qui tamen in electionibus non magni amoris fuit: nam ciues duo in centum modo in comitiis superioribus candidatum elegerunt. Illius demum sententia pelliculaque non magni momenti fuerunt, quamuis odiosissimae.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae