SEPTENTRIO AESTVATDe Arctico calore
Circulus Arcticus maximae curae caeli sapientibus, qui ab initio huius saeculi rem pessimam commonstrarunt: calidior calidiorque septentrio fit in hac tempestate, quod damni toti orbi est. His praeterea temporibus peior res facta est: arcticus circulus enim contra exspectationem calefit atque in siluis Sibericis praecipue gradum trigesimum octauum contigit. Potius igitur aer aestuabundum fuit ac summum attigit apicem. Quamuis in Parisino congressu nationes innumerae aeris optimum intuebantur, nonnulli tamen minime pactum obsignauerunt, quoi gregi aetheros uiolatores maximi intersunt: Sinensis Boreoamericanaque, quae singulae stupro suo omnem orbem lutant. Scripsit Andreas Nouocomensis
|