Annus
2 0 2 0


ABSOLVTIO LIBYCA

Consulis contio ciet

Serraj.jpg

Consul Libycus Al Serraj hodie in contione sua de extremis Libycis sortibus ac maxime de illo duce Haftar multa exposuit, qui eius rei absolutione summe confidit: "Perfida consilia illius ducis Haftar, in decennium protracta, omnino elusa sunt. Malum summum Libya nostra uitauit quamuis ciuium cruore multo: ducis coniuratio distexta seuere nos defatigauit. Auxilio atque adiumento sociorum nostrorum tyrannidem tamen confliximus. Gratias multas agimus Italicae administrationi atque Turcorum, quae summo praesidio nobis fuerunt. Nunc tamen a Societate Nationum ac Communitate Europaea postremum subsidium reposcimus, quae nobis nulli auxilii in hoc bello fuerunt, ut ciuitas nostra iterum ualeat".

Quae omnia ab illo consule prolata primum nequitiam exprobrant inque secundis gratas gratias agunt iis, qui tamen haud optimo amore auxilii fuerunt. Omnibus notum est quoi odio Libycorum peregrinitas ciuibus Italicis permultis, qui aliis suos tribuunt errores; ille praeterea dictator Turcus potestatem suam in Africano continenti augere studet ac maiores quoque inuocat eius auxilii causam. Qui socii demum ambo suum inspexere et in sua tempestate Libycam gentem sospitem exegerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae