Annus
2 0 2 0


EMISSIO AMERICANA

Consilium Boreoamericanum

Nato.jpg

Praesidium Boreoamericanum in Germanica terra ab anno MCMLVIII Foedus Atlanticum Septentrionale (NATO) conlocauit atque ibi in decennia permansit. Is tamen praeses Trump noua consilia sua recens patefecit: armorum tertium a praesidiis demouebit, quod non tanti momenti nunc uidetur, ut diutius in regione immaneat; milia decem praeses dimissum iri praedixit. Germanica enim administratio gasii canalem nouum Russico praesidi effodi siuit, quod materiem Boreoamericanam spernere existimatur ac Russicae fouere; qua de causa praeses Trump summe Germaniae irascitur, quae materiam eius aspernit. Consilium tamen illius praesidis non maxime probatur apud Germanicos magistratus ac praesidem Angelam Merkel, quae seuere consilia Donaldi Trump exprobrauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae