Annus
2 0 2 0


MORBVS BRASILIENSIS

De rebus Austroamericanis

Brasilia3.jpg

Tempestas cum Europaea iam in memoriis uigeat, in Austroamericanis prouinciis tamen ut permulti mortem obirent effecit: Brasilia maxime in re aduersa male se habet, quod milia XL adhuc perierunt corporaque ubique sepeliunt. Nosocomia enim aegrotis mortuisque implentur neque siluis parcitur, ubi tamen cadauera multa inhumantur. Quoi demum rei praeses Brasiliensis Bolsonaro non attendit hocque modo habuit contiones: "Non ipse pollinctor. Quidnam mihi?" quodproter ciuium ira commouetur ac omnia confestim ad respublicam peruertuntur: multi enim ad fora descenderunt ut in praesidem exprobrationem suam commonstrarent.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae