Annus
2 0 2 0


IRA AVSTRALIS

De metu Sinensium

Virusaustraliae.jpg

Mense Iulio uniuersitas omnis Australica post morbi initium fores suas tandem aperiet. Quod tamen Sinensibus tironibus non optimum erit: nam Sinensis minister ad discipulos erudiendos de maxima diffidentia timorem suum patefecit. "Pestilentia coronaria non modo ciuibus mala fuit, sed etiam nationibus: Sinam pessimam naitonum omnes existimant". Administratio enim Australiensis de Sinensi morbo sibi inquisiuit, quod Sinenses magistratus bonum esse non putant: quae res de aduersitate in Sinenses tirones, qui ad Australiam studendi causa mouent, metum peperit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae