Annus
2 0 2 0


DE PESSIMA RE AMERICANA

Morbus in continenti

virususa.jpg

De pestilentia coronaria in Boreoamericana regione iamdiu multa pronuntiata sunt atque hominum milium centum perierunt; praeterea in Ciuitatum Coniunctarum prouinciis milio et dimidius hominum contagione infestari aestimantur. Non modo tamen in America Septentrionali, sed etiam in Austroamericano continenti res pessime habetur: intra Mexicanos fines mille in die hesterno perierunt atque in toto milia duodecim a contagionis initio interierunt; Brasilianensium interea hominum milia XXX mortem obierunt propter morbum: ibi enim et per felicia tempora salutem tueri perdifficile uidetur ac in tali tempestate peius omnia tolerantur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae