REGIO SYRTICA RECEPTADe rebus Libycis
Factionum Libycarum bellum post mortem illius dictatoris Gheddafi anno MMXI diris sceleribus foedatur, quod uariis fortunis producitur. Iam ab anno MMXIX Regionis Syrticae obsessio maxima fuit, ut consul Libycus eius ducis Haftar ciuitatem manibus eripere posset; quod tandem post annum euenit. Ibi enim hominum Haftar imperatoris magna pars inest, quos consulis copiae seuere offenderunt atque praesidium receperunt. Etiam tum tamen ille dux locorum plerosque Libycos regit ac maxime petrolei uenas sibi detinet, qua de causa Societas Nationum illi consuli auxilium suum praestat, ut denuo respublica instituatur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|