Annus
2 0 2 0


MVLTA SINENSIS

De consiliis Americanis

Hongkong.jpg

Hongkongensis respublica, quamuis iugo Sinensi subiecta, partim libera iamdiu uidetur: quod tamen administratio Sinensis recentibus temporibus minime respexit. Ad publicam tutelam igitur leges nouae promulgantur ac Sinenses magistratus rem ubique cohibere student et Hongkongi. Quae praeses Donaldus Trump magnopere exsecrauit: "Insula Hongkongensis libera est ac Sinenses magistratus iniussu populi ad legem ciues cogunt. Qua de causa licet multationum iussus praecipiantur" addidit postea praeses Boreoamericanus: "Iam enim Sinenses ciues omnes morbi coronarii criminandi sunt praetereaque ad Boreoamericanas ciuitates nondum accipientur".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae