SCELVS AMERICANVMAfroamericanus periit
Socialis segregatio Afroamericanorum omnibus nota est, quae in saeculo XX iniurias illis iure comparabat; quae pessuma nondum defuerunt: is hodie Georgius Floyd Minneapolensis inermis compressus atque suffocatus est. Ciuitatis uigiliarum quattuor partim ad mortem coniuerunt partimque participauerunt atque in urbis uia Georgium anxerunt, qui mortem suam propinquantem uerbis nuntiauit, sicut confectae pelliculae praetestantur. Homines IV protinus dimittuntur, sicut ille dux Medaria Arradondo pronuntiauit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|