FESTINA LENTEDe pestilentia ciuili
Dum in Americano continenti uirus coronarium multos necat, quae Europa prima in tanta ac tali tempestate fuit, nunc melius haberi uidetur atque omnium clausura iam lente diminuitur; contagio enim minore ui ciues interficere incepit et multorum tandem fortuna melius meliusque habetur. Quae res tamen morbi obliuionem fortasse adduxit: multi nam, quamuis minime una congredi deberent, festis euentibus magna copia interfuerunt gregatimque in suo quisque loco sodalibus amicisue suis conuenit. Magna cum inscientia attamen hoc euenit, quod ex secta sapientum greges omnino uitandi uidentur: de quo igitur magistratus sapientesque pessime exprobrationes multas protulerunt ac nouas leges se facturos pronuntiarunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|