Annus
2 0 2 0


AERONAVIS PRAECEPS

Veliuolus Pakistanus

pakistan.jpg

Aeriplanum Pakistanum hodie a Lahorensi aeriportu hora prima post meridiem soluit: ibi homines centum inerant, quorum VIII remigio numerabantur, ac in caelesti lapsu LXXVI saltem periere. Praecipitauit enim hora secunda post meridiem aeronauis in pago Karachi casusque omnes fere homines necauit; quod tamen remigium et auxilium poscere et terram attingere omni conatu connixi sunt, sed eisdem omnia obstiterunt atque duo modo homines pro comperto conseruati sunt. Machinarum causa excidium euenisse existimatur, quae in hoc loco defecerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae