Annus
2 0 2 0


AVE ATQVE VALE, AETIE!

Orchestrae dominus periit

Ezio.jpg

Italicorum orchestrae dominorum optimus Aetius Buxus (Ezio Bosso) hodie annos XLVIII natus periit: is Aetius iam multos annos illo musculorum morbo adfectabatur, etsi tamen musicam suam semper colebat. Ille enim symphonias IV conscripsit atque multum ad priuatum sonum: Aetius in pernicioso morbo artes optumas amabat ac in concentis semper magister habebatur. Fabula autem sua et aegrotantibus maxima fuit: sicut ille uitam scientiamque suam musicae identidem curabat, multi in isto morbo uersati spem sibi nutricabant, quod Aetii feruorem respectabant. Italia tota hodie ipsum Aetium magistrum luget, qui semper et in uiri coronarii tempestate musica sua omnes laetabat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae