Annus
2 0 2 0


MEDICAMEN AFRICVM

De remedio coronario

remedium.jpg

Dum de uiro coronario omnes in toto orbe nuntia noua omni tempore proferunt, quod uerum ab uniuersis inquiritur, medicamentum est: id enim solum pestilentiae finem facere potest; consules praesidesque interim in uniuerso sapientes ut pharmacum apparent poscunt, qui omnium primi exoptatum medicamen conficere student. Cum "omnes" diceremus, id uerum intendimus: is praeterea praeses Madagascarius Andreas Rajoelina imperauit ut gramineum medicamentum herbarii compararent. Hoc modo nam herbario praeses totius orbis publicam salutem intueri conatus est: illud attamen Congregationis Vniuersalis de salute praebenda medici aspernati sunt, quod minus utile existimatur ad propositum urgens. Is ideo praeses Madagascarius responsum suum dedit: "Despicio est in Africanos, non in remedium: quod si ex Europaeis Americanisue tabernis herbidis exstitisset, omnibus magno gaudio fuisset".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae