Annus
2 0 2 0


NVLLVM NEGOTIVM

De re Boreoamericana

auxilium1.jpg

Morbus coronarius totum fere orbem contigit: ubique uirus maxima ui rem adficit argentariam ac summe in Ciuitatibus Coniunctis Americanis. Ibi enim primum pestilentia centum prope milia hominum necauit atque res pessime uersatur: multorum negotia propter rem aduersam proletarios suos tantopere dimiserunt, ut milionum XXXIII coacto otio adficiantur ac salarium nullum eisdem praebeatur. Quodpropter administratio Boreoamericana monetalia supplementa operariis apparauit ac commendauit: milionum VI hominum pecuniam poposcerunt atque receperunt; multi tamen omnibus orbi sunt atque in tempestate uiri uim experiuntur et ieiunii.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae