Annus
2 0 2 0


CALIDA TELLVS

De aeris permutatione

clima2.jpg

De aeris permutatione iamdiu sapientes tantopere adlocuti sunt, ut totius orbis magistratus rem modo duplici ostenderunt: qui cum scientiam suam omni ui in re profuserunt atque aliquid in ciuitatibus suis mutarunt quique tum uerbis ueniam rogauerunt, sed non uerum res nouas de aere commouerunt. Sapientes tamen commentarios nouos de re perniciosissima conscripserunt atque temporis futuri aliquid diuinauerunt: anno MMLXX nationes permultae αὐχμώδει adficientur atque gradum uigesimum nonum attigent, sicut Indica, Africae ac Australicae. Praesides permulti atque magistratus totius orbis pactum Parisinum compecti esse existimabantur, sed illius foederis uerbatim obseruantiam non satis detinent.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae