LAXITAS EVROPAEAPrincipum mollities
In tempore uiri coronarii omnis orbis terrarum et salubritate et re argentaria uniuersalis historiae summam tempestatem experitur: milionum III omnino contagione attactos esse ac milia CC perisse cernitur. Pestilentiae uis in continenti saeuissima fuit, cuius respublicae magnopere afficiuntur: ciues Hiberici, Italici, Francogallici atque Britanni primi sunt in strage Europaea. Quamuis ferox atroxque morbus tamen minore ui nunc multitudines excidit: in aequo mari saepius nautae mollescunt. Quod ne eueniat sapientes uiua uoce auspicantur, ne hos menses uane conati simus: Hiberici enim magistratus per lucos ciuitatesque γυμναστικήν admittunt nonque secus ac Italici a die lunae futuro. "In tanta huius uiri potentia maximum est periculum" sapientes effati sunt "quid de ciuium salubritate in tantis motibus his?" Scripsit Andreas Nouocomensis
|