Annus
2 0 2 0


DE PRAESIDIS SALVATORIANI ACTIONIBUS IN LEGVM EFFRACTORES

Nuntia Austroamericana

salvador.jpg

Respublica Salvatoria -vulgo El Salvador- in Media America sive America Centrali sita est; ibi Nayibus Bukelis (vernacule Nayib Bukele) Praeses mense Junio anni 2019 democratice creatus est, et gaudet favore concivium, qui ei favent septuaginta ex centenis (70%); is nuper custodibus publicis dedit facultatem armis mortiferis utendi in catervas, quas ibi vocant maras, sive malefactores consociatos, qui triduo quadraginta homicidia nuper commiserunt. Vis lethalis -ait Praeses- valet pro vita vel propria vel incolarum protegenda.

In Salvatoria fere septuaginta milia malefactorum consociatorum versantur, qui crimina cottidie committunt; horum milia septemdedim in carceribus inclusi sunt (AFP - Agence France Presse). Auctoritates suspicantur interfectiones commendatas esse a malefatoribus incarceratis, qui nuntios ultra clatra illegitime mittere possunt, quapropter istae catervae, quae sepositae aliae ab aliis antea includebantur, ne inter sese rixarent, nunc commixtae in cellis communibus vitam carcerariam degunt.

Hae catervae opportunitatem agendi violentius quam antea sibi sumpserunt, cum paene omnes custodes publici per urbium vias curant ut quarentena, ob virus coronarium a die 21 mensis Martii instituta, ab incolis servetur.

Praeses affirmavit advocatos statales pro iis, qui vitam hominum honestorum quoquo modo defenderint, causam apud tribunalia dicturos esse; sed Praesidi adversantur qui iura humana protegunt: putant profecto cum incarceratis et catervis non recte actum esse ex iurium humanorum doctrina.

Jura humana difficile possunt et coleri et simul incolas protegere a catervis sive malefactoribus consociatis.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae