INDVTIAE ABSINT
De re Libyca
In totius orbis pestilentia bellum Libycum non desinit: is enim dux seditionis Haftar, qui contra adminsitratores Libycos rebelles imperat, ad mensem sacrum concelebrandum Islamicum indutias consuluit, qui proelia ad interim deesse studeret; praeses tamen Libycus Al Serraj propositum omnino negauit, qui hoc modo effatus est: "Proditores saepissime in seditiosis aspeximus: crebro indutias consuluerunt in rebus nouis, quas attamen frequentius minime seruabant. Pax praeterea inter inimicos atque nos interesse potest, quin in tempestatibus maximis euersiones agere conati sunt. Bellum iustum nostrum est: prosequatur!"
Scripsit Andreas Nouocomensis
|