Annus
2 0 2 0


PERIIT DICTATOR?

Ambiguitas de principe

kim.jpg

Corea Septentrionalis menibus superioribus Boreoamerica concertata est ac tertium bellum forsit uniuersale incipiendum esset, nisi flamma sic deflagrauit ut sedaretur. Qua de ciuitate perpauca nota sunt, quia de illius Kim Jong-Un regno secreta non euulgantur: quorum tamen unum rectius promptum est. Is enim dictator Austrocoreanus perniciose aegrotat, quamuis non uirus coronarium causa sit: pinguedo uero atque insaluber uictus rem comitantur ambo. De eius ualetudine interea disputatur, quae uerum in singulis nobis non bene comperta est: alius aliud refert. Qui de eius morte dicunt ac qui contradicunt, omnes refelluntur, nisi res omnino explicetur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae