ARABICA POENADe supplicio capitali
Supplicium capitale in toto orbe iam multos annos decreuit, cum multae nationes damnationem capitalem eluerunt tum, ubi summum supplicium obdurat, paulatim per decennia imminuit: de Sina ac nationibus aliis in toto orbe nonnulla nouimus, sicut de Corea Septentrionali et Vietnamia; Persae primi notorum sunt -CCL hominum capitis damnauerunt sed euenit diminutio- ac postea Arabi, de quo pauca exponemus. Imminutio nam non omnibus est, quod Arabiae sauditae administratio multos capitis damnauit: CC homines anno anteriore condemnantur atque numerus auget quotannis, sicut Clara Algar "Veniae Internationalis" rector praedixit de tormentis praeterea adnuntiatur, quibus confessiones extorquentur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|