SORS IMMANISDe tempestate Africa
Morbus coronarius in toto orbe, ut his diebus amplissime exauditur, centena milia hominum necauit, quorum maxima pars Europaea atque Boreoamericana Asianaque fuit; quod iam antea sapientes professi sunt, hoc nunc exponimus: ubi iam mala multa multitudines opprimunt, qui erit exitus huius uiri? Africa iam omnibus deest, quarum cum aqua tum tecta exstant. Virus coronarium demum et continentem attigit atque contagio multos hanc septumanam adfecit: hominum prope mille iam uiro coronario perierunt atque numero summo pestilentia auget. Congregatio uniuersalis ad salubritatem praebendam ac argentaria monetalis uniuersalis magis quam milliardorum XL ad rem aduersam continendam apparant, sed quid fiet nemo recte nouit. Sapientes igitur maxime monent: "In tota Africa centena milia hominum summe periclitantur: maxima sit prouidentia!" Scripsit Andreas Nouocomensis
|