Annus
2 0 2 0


EXSTINCTIO PECVNIARIA

Consilia Boreoamericana

coronavirususa.jpg

Dum Boreoamericanae ciuitates, ut iamdiu diximus, a morbo coronario pessume uersantur, quorum ciues iam numero milium XXX perisse putantur atque milia hominum DC contagione adfecti sunt, dumque haud omnes praetores Boreoamericani agrorum culturam tabernasque ad uirus continendum retinent, praeses Trump consilio nouo incidit: Congregatio uniuersalis de curanda salubritate pecuniam permultam ad pestilentiam deprimendam precatur, quam in tempestate uniuersali ex nunc abnegabitur. Is enim consul Americanus inanitatem consociationis indicauit, quae sententia eius morbum male retinuit: Boreoamericana administratio summus est adiutor eius congregationis atque rerum potita est in re gestenda.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae