Annus
2 0 2 0


DONALDVS NOBIS

Expulsio Americana

expulit.jpg

Boreoamerica prima nationum morbo coronario adficitur, ubi contagio amplissime diffunditur: innumeri intra fines Boreoamericanos attacti sunt malo Asiatico ac maxime Noua Eburacum, quae uiri sub ictu male uersat. Is tamen praeses Donaldus Trump μετοικούς permultos natione sua expulsit, qui uero iussum populi nondum obtinuere: milia VII hominum iam ad Mexicanam terram committuntur, quia "malum coronarium nationi nostrae attulerunt". Quod forsan rem senatores magistratusque neque pili aestimauerint, dum in exteris locis aspergeretur, pro tuto nullum malum adtulit Americae Septentrionali: Mexicani uerum inmensa secum detenent mala.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae