ITALICUM MALUMAliquid ab Italia
Malum coronarium in Italicos ciues multum obdurat, quae adhuc princeps nationum Europaearum in uiro oppugnando ac patiundo fuit: paulatim tamen celerius morbus nationes alias Europaeas adfecit atque Oceanum transgressus est. Italicus ipse sum ac uiri coronarii consequentiis cottidie auribus haesi sicut conciues mei: tempestas durat ac finem eius nec longe aspicere possumus. Adminstratio Italica satis bene rem aduersam adhuc gessit et Europaeorum auxilium saepius rogitauit: quod non euenit nisi uerbis. Is primarius minister Italicus Josephus Conte milliardorum centena quattuor ad rem argentariam tuendam apparauit, sed oeconomia Italica, sicut totius orbis, malum peius passa est. Omnibus tamen domi manendum est, si rem morbidam confligere studemus. Scripsit Andreas Nouocomensis
|