EVENITNE MEDICAMEN?De φαρμάκου inuentione
Morbus pessimus nunc reuera in toto orbe milionem circiter hominum attigisse uidetur, centum milia hominum perierunt atque res toto orbi male se habent. In hac aduersa tempestate spes tamen non omnino ruit: medicamen uaccinum contra malum summum forsit toto orbi inuentum est. Apud uniuesitatem studiorum Pittsburgensem sapientum grex φάρμακον nouum anquisiuit, quod animalia multa probata sanauisse euidetur. Prima praeterea experimenta exitus optimos demonstrauerunt, quae attamen modo apud medicos reperiuntur ac nondum hominibus apparantur. Quid de remedio in actu facturi simus nescitur, sed nunc spes perculsa denuo exoritur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|