PRIMARIUS BRITANNIAE MINISTER INFECTUSDe Bernardi morbo
Britannia. Post septem dies quam Primarius Minister, ad diffundentem virum compescendum, civibus Britanniae, ut omnes sese in suis domibus continerent, neque domo foras egrederentur, nisi pro causa vel neccessaria vel ineluctabili, imperavit, die XXVII mense Martis populo vulgavit se ipsum viro coronario infectum esse.
Ad hoc addidit, quamquam se domi septem dies secessurum, tamen se tam leniter morbo affligari, ut apparatu computatorio fretus nihilo minus pergat et rem publicam regere et ministrorum consilio praesse et eos cum viro coronario pugnantes continenter ducere.
Postridie autem Boris Iohnson per nonnulla acta diurna incusatus est, quod casu incipiente circumiens cuivis dextram porexisset; se inconsultius gessisset; ea, de quibus vulgum adhuc hortabatur, neglegisset. Sed non modo Primarius Minister, sed quoque et Mattheus Hancock, valetudinis publicae minister, et Christophorus Whitty, principalis rei publicae consiliarius medicinus, viri coronarii contagione attacti sese in domicilia sua receperunt, ut a populo abderentur.
Interpres Primarii Ministri a diurnariis rogatus negavit medicos, num ulli praeter illos, ex ministrorum consilio, viro contaminati sint, experturos, dum aliqui morbi indicia praebeat.
Scripsit Rufus Britannicus
|