ACCVSA IN PRAESIDEMBoreoamericana conuictio
Venetiolanus praeses Nicolaus Maduro ab America seuerissime accusatur. Legatus Boreoamericanus Gulielmus Barr praesidis culpam ostendit: "Americanorum ualetudini magnopere is Maduro comminatur, qui ex finibus suis cocainam atque stupidantia uariora pharmaca contra legem Boreoamericanis ciuibus praebet commercatis. Vincula nos tamen ipsi Maduro adponemus, qui nondum Americanae integritati noceat". Odium attamen iamdiu inter Boreoamericanam atque Venetiolanam administrationem obdurabat, quod, conuictionibus repertis, omnino deflagrauit: cocainae commercium ad mercata Boreoamericana maximum est atque impedimentum Americanis nunc interponitur fortius. Deprehendendum praeterea esse eum Maduro Americanorum magistratus plane nuntiauerunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|