Annus
2 0 2 0


SECLVSIO INDICA

Clausura in continenti

indica.jpg

India respublica in toto orbe populosissima est, qua Sina modo crebrior est: periclum tamen hos dies summum est pro re publica, cui milliardorum ac dimidium hominum sunt. Administratio Indica in summa tempestatum ciuitates omnes exclusit, quibus seclusio cepta est: centena VI hominum rursus contagione adhuc adfecta esse nuntiantur, XIII perisse putatur. Proletarii posthac magnis exiuerunt ciuitatibus atque ad pagos suos remeare debent, ubi paupertas attamen permultis maxima erit. Administratio Indica ergo milliardorum dollarorum XXII pauperibus apparauit atque eis committet electronice.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae