NVNTIA OLYMPIALudi protrahuntur
Iaponica Olympias anno MMXX iamdiu praenuntiata est, quoius initium die nono ante Kalendas Augustas sacerdotes ominati sunt, aduersa sorte differentur: uirus coronarium enim totum orbem terrarum adficit, quod iam milia centena IV in toto orbe attigit; ludi Ioui Olympico gratissimi ergo postponentur anno MMXXI. Aediles de ludorum cura haec ideo fati sunt: "Olympiada nunciam habere nequimus, quia tempestas summa est: anno futuro protrahentur ludi" ut etiam nos rettulimus. Ludi tamen permulti differentur, quorum numero autoraedarum cursus atque pedifolle intersunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|