ABNEGATIO PERSICADe consilio Persarum
Dictator Persicus Rohani gentem suam in tempestatibus conspicit, quae maxime a uiro coronario afficitur: hominum enim milia XX contagione adficere putantur atque centena XV perisse nuntiatur. Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump hostem adiuuare conatus est atque auxilium afferre nixus est, qui consuli opitulatur: is Rohani attamen hostis opem seuere recusauit. "Falsum reuera auxilium Americanum sentimus. Scientiam geneticam Persarum carpere Americani student atque eorum auxilium nobis uiri uim fouebit. Boreoamerica malum in toto orbe aspergit, opem suam sibi habeant". Scripsit Andreas Nouocomensis
|